monumenta.ch > Plinius > sectio 230

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 11, 230
{XCIV} pubescit homo solus, quod nisi contigit, sterilis in gignendo est, seu mas seu femina. pili in homine partim simul, partim postea gignuntur. hi castratis non nascuntur, congeniti autem non desinunt, sicut nec feminis magno opere; inventae tamen quaedam defluvio capitis invalidae, ut et lanugine oris, cum menstrui cursus stere. quibusdam post genituri sponte non gignuntur. quadripedibus pilum cadere atque subnasci annuum est.